# Alchemia Libavii 55

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ALCHEMIAE LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/55

Aut in fornace reuerberij vel anemia ouum Physicum cum materia ponitur, adhibitoque igni subtus potius, flos eleuatur, & vt ille modus in lignosis vsurpatur, ita hic in mineralibus magis. Addi plaerumque solet adiumentum eleuatorium, veluti sal ammonius in stibio. Quod sublimatum est, abstrahitur penna, & eluitur. Idem etiam nonnunquam fit in aludele cum alembico caeco: & saepe coniunctum est cum Eparsi, quibusdam partibus, quae scilicet sunt spirituo siores, ad summum ascendentibus, quibusdam capitis mortui extremitati insistentibus. Est & cum tardo caloris motu longo tempore in superficie efflorescit pars substantiae subtilissimae: & hoc procurat artifex per naturam potissimum. Ita enim è lapidibus metallicis existunt metalla pura puta: ita è succino succus nobilis, &c. Sic resinae ex arboribus, muscus ex cranio, &c. Hoc autem coniunctum plaerumque est cum putrefactione sicciore, in qua calor connatus & humidum insitum euocatum foris consistit. Epipolasis humida est, cùm è re in humore excedente collocata, sublimatum enatat emergitue vsque ad summum, vbi subsistens apparet. Itaque & sublimatio per enatationem seu emersionem appellari potest. Adiuuatur autem hęc leuitatis naturalis inclinatione, & dissidio diuersarum substantiarum: & procuratur per calorem non modò actualem, sed & potentialem. Ibi quidem cum elixatione, rebus prius comminutis, est: hîc autem cum corrosione. Sed & cum in aqua res putrescit, euenire istud solet. Itaque mini strant hîc elixatio, putrefactio, & corrosio, concurrente comminutione, maceratione, digestione, & similibus. Erodentia autem sunt potissimum aquae soluentes vt lixiuia acria, spiritus vini exacerbatus, aqua mellis, acetum destillatum, aqua fortis, & similes in quibus delectum esse oportet ratione vsus. Humor verò elixationis est aqua quaeuis, & oleum. Item vinum, & nonnunquam pinguedines pro rerum natura. Ita quod in abdito naturae complexu detinebatur, per calorem liberatur, & in humore ad diuersam fertur regionem: vnde abstrahitur, eluitur corrigiturque vt decet: sicut in oleis & tincturis praecipitur. Famosissima hic est Philosophica sublimatio per aquam permanentem, seu acetum acerrimum, quam & ignem gehennae appellant. Ea est cum amalgamatione, & peculiaris electro metallico, nec indiget semper externo calore, nisi fortè modestissimo. Affinis autem est ei sublimationi, qua Vistadius facit auri quintam essentiam, quanquam hoc non fiat sine calore feruido.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
