Latin
CAPVT XLI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 57
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLII. De destillatione ascensoria per alembicum. Destillatio per ascensum est, cùm antequam destillet extractum, sublimatur specie aërea. Debetque ea esse continua ab initio ad finem, cùm opere interrupto vix ascendat id quod reliquum est. In vasis peragitur variis, pro artificis industria, scopo, &natura rerum. Vas materiae ita locatum sit, vt subtus administretur calor, sitque via spiritibus sursum: vnde iterum in decliuia facta plurimum coagulatione in humorem, ferantur, excipiaturque liquor conceptaculo suo. Et hoc interdum per breue spacium sit, &vnicum excipulum: interdum per longos gyros qui serpentinis dictis absoluuntur: vbi consultum est; vt quoties serpentinae ab alto decurrunt (non autem nimis extolli debent ab initio vasis, ne relabatur coagulatum) rediturae sursum, toties sit receptaculum, à quo continuo ductu iterum ascendant gyri, donec perueniant ad vltimum excipulum. Et hic distinctis locis etiam sua sunt refrigeria, quibus aquam frigidam continentibus spiritus tenuiores, feruidioresque coagulent citius. Nonnunquam tamen sine anfractu lapsuque multiplici statim à principio decurrunt anguine per dolium refrigerans in excipulum. Sublimatoria destillatio dupliciter fit: per alembicum, &per inclinationem. Quae per alembicum, rectam habet cucurbitam vel vesicam, cui imponitur alembicus rostratus, isque vel simplex, vel multiplex, cum totidem rostris ad diuersos liquores vna opera excipiendos. Est &rostrum vnum vel plura in vno alembico: si serpentinae anfractuosae applicandae sunt, plaerumque pro rostro fistula è vertice assurgit, &committitur serpentinis. Nonnunquam alembico accommodatur vas refrigeratorium, in quo quia aqua facilè incalescit, mutanda est saepe. Si res tenuis est, collum cucurbitae debet esse exilius &prolixius: aliàs si crassa, capacius. Ita si saepius eximenda res, &alia reponenda, matula vtimur. Quae facilè ebulliunt, &ad summum exundant, minore imponuntur quantitate, &cum additamentis, veluti arena, sale, &similibus.