Latin
CAPVT XLIIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 61
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde metallicis statim à liquatione subducendis, &c. &aliàs imbecillibus quibus seruatas vires cupimus, congruit. Ea est duplex: descensio &desudatio. Descensio est cum eliquatus è re succus essentialis per suffurnium subducitur &descendit. Et huius modi sunt duo: vnus per fusionem, alter per deliquium. (Est &tertius modus per deuaporationem, cum scilicet venae sulphurosae, aut bituminosae in perforatam laminam ferream stratae, &supra incensis lignis vruntur, quo facto spiritus in siccum solum delatus concrescit instar pompholygis. Sed artifices eius loco vtuntur sublimatione. Ille vsitatus est in fusilibus mineralium, potissimum verò metallorum venis, postea etiam in adipibus, resinis, &similibus: &à Gebro tunc maximè vocatur Descensio, cum calces metallorum fusione reducuntur, conueniens excoctioni metallorum per canales, vel super ligno, (ita enim appellant) in qua è furno prodit canalis obliquus, &tendit sub furnum in peculiarem catinum: nec expectatur fusio totius, sed vt primum quid fluxit; mota materia per lignum incuruum, (vnde alterum operi nomen) descenditur in suffurnium, ne ab igni iacturam patiatur. Ita eliquari &resinosarum arborum ramenta possunt, aliaque pinguia, quae tamen etiam in cortinis, lebetibus, ahenis, &c. elaborantur. Loco liquoris descendit nonnunquam vapor vnctuosus deorsum compulsus, qui excipiendus est aqua lebetibus contenta, vbi coagulat. Solet autem tunc plaerumque ferrea lamina perforata pro fundo vasis esse. Famulatur eiusmodi descensio etiam commistionibus metallicis exactis, quibus tum metalla noua artificiosa producuntur, tum in se transmutantur extrinsecus, tum etiam gemmae conficiuntur nonnullae. Descensio per deliquium est, cum impurae calces, sales, vel similia liquabilia, seu per se, seu in sacculo, similive conceptaculo inclinatae crenataeque tabellae imponuntur, vt in aëre vapido tabescentes purum succum emittant. Apud veteres &haec operatio sudoris nomine explicata est. Sed nunc destillatio per tabulam vocatur. Perficitur etiam per ouorum acetabula suspensa, vel super bacillis disposita, dato foramine subterlabendi, aut in rimam recomposita illa collocantur. Solent bacillos super sartagine exceptura liquorem collocare, &per fiscellam in puteum demittere; vt peragatur destillatio prope aquam.