# Alchemia Libavii 62-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ALCHEMIAE LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/62-2

crassiusculè concisa, inijcitur phiolae sphaericae colli angusti aliquantum prominentis. Debet illa esse ex vitro duplo, vel argilla tenaci, aut luto armata. Et cum inuersa, ventre sursum spectante, orificio deorsum, sit locanda, ne excidat materia, conglomerata ferrea filamenta intruduntur, vel si latius paulò est orificium, etiam opponitur craticula vel lamina foraminulenta, quae diligenter affigatur. Sit autem illa in medio concaua instar lancis, & comprehendat vtriusque vasis colla exactè. Fabricetur fornax cum camera in imo, in quam possit sine impedimento intrare receptaculum. Huic incumbat panimentum in medio tanto peruium foramine, vt transmitti possit canalis tubae inuersae, in quem inseratur collum phiolae. Muniatur postea pauimentum istud pariete ex omni latere, ita tamen vt anterior sit humilior, quo sit aditus ad ventrem vasis, & ignem. Iam demittatur collum phiolae, sique explet tubam, satis est, si non, luto inferciantur inanitates. Promineat autem collum infra pauimentum, vt possit excipulus adaptari, & pro libitu remoueri. Itaque & lapidi mobili debet imponi receptaculum cum committitur collo phiolę, quo subducto queat extrahi, & mutari. Inde omnibus siccis, ignis accenditur circularis, primum eminus, postea cominus, donec sufficiens & peracta sit destillatio.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
