# Alchemia Libavii 62

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ALCHEMIAE LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/62

Distat tamen deliquium simplex à destillatione per formam propriam, quod hic extractio essentialis partis fiat ab impuritatibus, soluta essentia destillante, manentibus verò illis quae sunt insolubilia; ibi verò intelligitur solutio per diffluxum duntaxat, siue fiat segregatio vnà, siue non. Abutimur hac destillatione etiam contra scopum, cum relicta essentia, destillamus per descensionem aquositatem proiectilem. CAPVT XLV. De transudatione. Transudatio est cum in destillatione descensoria essentia prolectata transudat, guttatimque in receptaculum defertur, calore suprà admoto. Focus enim supra est circa ergastulum; vnde & igne circulari agi dicitur. Furno fit descensorio, balneo descensorio, arena descensoria & simili arte. Modis fit pluribus, ex quibus primus sic se habet. Res vegetalis, vel animalis, non admodum firmae compagis, tusa, vel

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
