Latin
CAPVT XLVI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLVI. De secundo modo transudationis destillatoriae, quae fit inhumando. Secundus modus est in humatio descensoria. Scrobs vel fouea in terram demittitur, latera eius incrustantur argillâ. In hanc ponitur olla firma, quae quidem, si oleum excipere volumus, tertia parte sit impleta frigida aqua, aliàs vacua. Haec sit pro receptaculo. Orificio eius annectatur fundus alius ollae pertusus minutis foraminibus, &adaptetur, agglutineturque probè. In hac sit materia destillanda, clauso orificio per operculum commodum. Nonnunquam tamen à figulo hae duae ollae solidè iunguntur, relicta fistula laterali in excipiente. Sed &inuersa alia imponitur intercedente patina ferrea, vel cuprea pertusa, cuius margo limbum reclinatum habeat, vt superioris ollae collum excipere ritè possit: quae si deest, lamina perforata, vel craticula lignea, &c. locum explet. Vasis ita compositis, terra aggeritur vsque ad ventrem superioris, vt commissura sub terra sit, vel etiam altius interdum. Ignis datur circularis per gradus, donec etiam obruatur venter superioris. Si res solidiores sunt, augetur calor, donec etiam excandescat olla externa. In resina ex scapis ferulaceis prolicienda, variat apparatus nonnunquam. Sunt enim qui vase vitreo, cuius forma sit instar tubuli, amplitudine palmari, fundo foraminulento, includunt materiam. Fundo accommodatur infundibulum, cuius fistula in excipulum desinit. Ignis è palmari distantia lentus datur. Quidam duas ollas compingunt, &inferiorem collocant in aqua feruente, vt vapor feriens superiorem, pro foco sit. (Mesue in destillatione oleum Iuniperi apparatum hunc ita descripsit: "Cape ex lignis Iuniperi quantum scilicet scissis in frusta, imple vas magnum intus vitratum, orificij angusti: fac foueam in terra &praepara parietes eius cum terra figulina.