# Alchemia Libavii 63

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ALCHEMIAE LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/63

Plaerumque prius exit aqua, post sequitur oleosus liquor, quae permutatis receptaculis sunt excipienda. Pro fornace illa conficitur etiam scamnum cum aerea concha, vel ferrea lamella reclinata à margine instar disci patinarij, vel cum patina terrea. Per medium demittitur canalis ad caua loca sub scamno, vbi est receptaculum. Omnibus ritè iunctis, ignis circa has circularis accenditur, vt antè. Pro hoc igni etiam feruor vel calor solis ministrare potest. Sed tunc opponendae sunt valuae, ne radij receptaculum tangant: & hoc ipsum stare infrigida debet. Potest & pro scabello tabula lapidea concinnari ad dictum modum. In imbecillioribus solet calor solis adhiberi, in firmioribus ignis prunarum. Pro calore tamen solis etiam vas tegimus cineribus, & postea prunas apponimus quae respondeant solari temperiei. Quin & sicubi balneum descensorium in promtu est, hoc vtimur securius.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
