# Alchemia Libavii 64-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/64-2

CAPVT XLVII. Tertia transudatio per sartaginem. Haec perficitur ope sartaginis in qua contineantur prunae. Administratio est huiusmodi: sit olla vel catinus ampli orificij. Super hoc extendatur plaga, seu linteum in medio quodammodo dependens, vt sit veluti patella ad capessendum materiam. Alligetur per funiculum ollae collo. Locetur in aqua frigida ferè vsque ad collum. Linteo immittatur stratum materiae destillandae, quae plaerumque est frigidae qualitatis & imbecillis fugacisque saporis & odoris, quales sunt herbae quaedam & flores recentes depurati, in vmbra aliquantulum resiccati vt flaccescant, tusi, &c. Haec materia tegitur charta, quam asperge cineribus vel arena rara. His peractis sartaginem cum prunis admoue, operam dans ne calidior sit iusto, nec diutius immoretur. Ducito hinc inde, & humor per linteum transudans destillat, retinens odorem & colorem sui floris. Ne verò nimis multam impone, vt peruadere calor possit. Vbi exoleuit virtus, muta eam, quoad satis. Per vitram fit haec destillatio: si pro linteo vitra muliebris crinalis accipitur, & demittitur in vitrum, postea operculo vitreo supra accommodato exponitur radijs solaribus, & similiter fit destillatio. Est & per patinas similis elaboratio. Sit patina ahenea, in qua ponantur res tenerae (vt rosae, &c.) super eas extendatur linteum & alligetur. Inuertatur vt res dependeat. Subijciatur patina alia altior paulo, collocata in aqua frigida. Ita adaptata vasa exponantur soli, & destillabit liquor. Est alius modus in vase eodem. Hydrochoum, seu vitrum angusti orificij impletur materia tenera; obstruitur, & apricatur. Liquor ad fundum vasis colligitur: vel duo eiusmodi vitra coniunguntur, ita tamen vt inferius sit amplius. Agglutinantur luto, fitque destillatio perinde vt vini ascensio seu sublimatio per aquam.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
