# Alchemia Libavii 65-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/65-2

CAPVT XLIX. De coadunatione, vbi primum inceratio. Coadunatio est elaboratio qua vniuntur disgregata. Appellatur nonnunquam speciei excellentioris nomine coagulatio; vnde extitit illud philosophorum dogma, quod chymicum artificium in solutione & coagulatione consistat, quo tamen respicitur ad lapidis mysterium potius. Ita coadunatio est solutionis reductio in his in quibus fieri potest. Eius species sunt duae: compositio & coagulatio. Compositio est diuersorum coadunatio. Estque mistio, & conglutinatio. Mistio est compositio per minima vndiquaque. Huius 4. sunt species:

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
