# Alchemia Libavii 66

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/66

In lapidis coagulatione etiam lactatio appellatur, cum lacte virgineo pascitur infans philosophorum, seu terra potatur imbre coelesti, vel rore matutino, quod est, mercurio philosophico, qui extractus est ex corpore eodem. In metallis quae cum hydrargyro incerantur, ratio paulò est diuersa. Soluuntur enim ea per amalgama: exprimuntur per corium: hydrargyrus destillatur inde & redditur, donec emollescant illa, possintque ad calorem candelae fluere vt cera. Quaedam per fumum hydrargyri incerantur, quo pacto & nonnulla vegetalia vapore aquarum calentium fiunt irrigua. (Vulgus gallica scabie laborantium ossa ita incerat odore cinabaris, vel hydrargyri inunctione, quo pacto & destillationibus flexilia fiunt, &c.) Vicina est incerationi mollefactio.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
