# Alchemia Libavii 67-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/67-2

CAPVT LII. De Confusione quae est Synchesis. Confusio est commistio actu liquidorum, quae per se fluere possunt. Itaque & consistentia tum partibus, tum toti aquea est, seu fluida. Quae enim eliquata fluunt, posteaque confunduntur, vt pix & cera, vel resina, &c. Principaliter sunt colliquationis, licet mini stret illis confusio obiter, cùm & sine confusione possent congredi. Confunduntur autem vera confusione qua fiat commistio, ea quae sunt inter se familiaria, vt oleum oleo, aqua aquae: ita succi ad se procliues. Oleum aquae confundi ad mistionem nequit. Itaque vnio mistilium requiritur. Vsus huius illustris est in vniendis gemmis, metallis per liquores calcium confusos, & reductos. Sequitur enim confusionem hanc nonnunquam ALCHEMIAE LIB. I. coagulatio, veluti cum diuersorum salium solutiones confunduntur, & postea coagulando in solidum reducuntur. Famulatur hîc nonnunquam fusio vel deliquium in altera parte: veluti cùm oleo liquata cera infunditur & commiscetur, vt fluxus maneat, vel soluto sali, aqua. Pro confusione interdum destillatio est. Cùm enim liquores diuersarum rerum ad vnum confundendi essent, atque ideo prius separatim extrahendi: etiam primùm statim res incorporatae vnà destillantur ad compositum humorem. Pro eadem etiam est deliquium, seu descensio per tabulam.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
