# Alchemia Libavii 68

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/68

Quae enim seorsim soluta confundi debebant, etiam vnà in tabulam poni, soluique possunt, & inter destillandum corriuari, quae res facit, vt colliquatio, & confusio admodum sint affines. Ita in deliquio embaptico simile quid confusioni accidit, vt cùm sacharum, manna, &c. Aqua soluitur, & simul ei veluti confunditur. CAPVT LIII. De Conglutinatione. Conglutinatio est per glutinum compositio, manente natura conglutinatorum. Itaque & reductio hic est, seu restitutio in integrum. Glutinum autem pro natura cuiusque varium est, & dicitur hîc omne quod visciditate tenaci compingit alterum alteri, aut etiam coercet: veluti gluten taurinum, viscum, ichthyocolla, gummi varia, albumen ouorum, pastae farinaceae, viscum plantarum, sacharum, cera, varia lutamenta, metalla, siue eiusdem, siue diuersi generis, intritum, &c. Vsus huius excellens est in ferruminandis metallis, componendis gemmis, solidandis vitris, vniendis lapidibus &c. Fit nonnunquam ferruminatio ad ignem, nonnunquam absque igni, elicito tamen calore eliquante ex materiae potentia. Inseruit enim glutinationi potissimum fusio, & postea diuaporatio, aut concretio: in aliquibus ministrat dilutio & impastatio. Ferruminatio continuans eiusdem metalli fracturam, aut etiam commissuram diuersorum, peculiariter fit per fluxum: quanquam & ignita, & aliàs dilatabilia, sicut aurum & argentum, cogi possint malleis, vtrobique tamen accidit quaedam colliquatio extremitatum. Non enim tota fluere debent, sed extrema duntaxat. Itaque probè componuntur, & asseminato vel allito fluxu, ignis admouetur. Cùm fluit seque insinuat fluxus, emollescunt, colliquescuntque simul extrema labia, & sic vniuntur. Ne excidat fluxus, solet capsa è luto coerceri, relicto tamen prunis loco. Idem fit cùm calor potentialis est. Relinquitur enim foramen instillandae aquae, quae calorem suscitet.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
