# Alchemia Libavii 7

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/7

Nam & phiola eius munus potest sustinere, & cucurbita: in descensu etiam olla, &c. Aliquando receptaculi compendium fit per alembicum caecum vndiquaque stipatum, limbo dependente instar sacci, & capiente humorem concretum, qui exonerari queat per epistomium. Sunt & geminata receptacula, quorum alterum alteri subiicitur, vno recipiente spiritus, altero profluentem aquam. Quod enim superius est, collum parumper inflectit, & fistulam ex cauo flexurae promittit in inferiorem rectà subiectam cucurbitulam. Porro receptacula in vsu vel vacua sunt, vel aquam, vt in spirituum interdum etiam oleorum destillatione, aut materiae partem continent, &c. & modò appendent alembici nodo, vt parua parum acceptura, modò agglutinantur subnixa aliquo fulcro, vt maiora. In spirituosis & feruidis etiam aquae imponuntur ad partem tertiam, & insternuntur linteis frigida madidis, &c. Rarò inducuntur luto, nisi collotenus, vel etiam fundo. Praeter dictas ampullas sunt etiam caudatae, quae inter collum & caudam fistularem, in ventrem consurgunt, & sibi connectuntur mutuò intra fornacem, sicut in destillatione Hydrargyri apud Rubeum. Ita ex vna massa fabricant vas alembicum rostratum, & cucurbitam repraesentans: quoddam etiam aliud cum alembico caeco, sed fistula laterali, &c. Nonnunquam fiunt ampullae phiolarum cum collo fistulato obtorto, quod in summo ampliatum est ad alembicum capiendum, &c. Variat omninò ingenium in eiusmodi pluribus excogitandis. Quum philosophicum est ampulla sphaerica, sine collo, sectilis in medio, ita vt censeri vtrinque possit. Fit plaerumque ex argilla, vel ligno querno. Adhibetur enim ad muniendum potius, & temperandum calorem.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
