# Alchemia Libavii 70

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/70

Et quidem si humor multus vnà fuit, coctione dissipatur vsque ad consistentiam crassiorem: Reliquum sinitur tepore leui expirare. Instrumenta sunt ollae, ahena, sartagines, labra, pro cuiusque rei conditione. Inseruit & destillatio. Nonnunquam vbi grauia sunt concretilia, & subsident innatante humore, depletio famulatur, aut clepsydria à latere. Est & cùm coquuntur quędam ad medias vel tertias, prout diluta sunt. In reliquo consistunt quae sunt coagulabilia, instar glaciei, vnde & congelatio hoc opus vocatur. Consistunt autem vel per se, vel circa funiculos & bacillos. Quod si à prima consistentia item nimium humoris restat: iterum coquendo diuaporare sinitur, ad spissitudinem iustam: iterumque expectatur congelatio. Plaerumque hic vas est ligneum vel figulinum quadratum, cum transtris, seu foris tabulatis ab angusto fundo inaequaliter dilatatis, & collocantur quaedam in frigore vapido cellarum: quaedam etiam ad teporem vaporarij sicci. In nonnullis idem efficitur per vitreas conchas absque bacillis. Quaedam fimo includuntur ad suum mensem. Attendendum omninò est vt liquor prius sit purè filtratus. Quod si aliquid impuritatis relictum est, idque coagulo adhaeret. Abluitur celeri manu. Succi extracti coagulantur expiratione ad spissitudinem iustam, & vocatur nominatim inspissatio. Peragitur ad solem, vel ignem, &c. Nonnullis, vt facilius coagulent, adijcitur sacharum, & similes succi. Ita inspissatur mel, gummi, resinae, &c. Aliquibus opus est separatione per coctionem, vel iniectam medicinam, vt possit coagulum ab humore aequaliter misto secedere. Ea autem varia est, vt in nonnullis acetum, coagulum vitulinum, aqua dulcis, aqua salsa, &c. Et in lacte cùm cogitur pinguedo, peculiariter densatio instituitur per pistillum foraminulentum. Quaedam coagulare seu consistere non possunt nisi corpus in quo figantur, accipiant, idque in aquis aluminosis, nitrosis, vitriolatis, falsis, sulphureis, &c. Spiritualioribus euenit: veluti si chalcanthinae aquae adiiciatur aliquid ferri vel cupri, vt in Hispania, & Italia, coagulat in vitriolum, quo tamen in corpulentioribus non est opus, vt in Hungaria. Similiter statuendum de reliquis. Inseruit hîc aliquando putrefactio, & alij secessus. Ita transudatio per ollam coagulationis caussa est in aliquibus.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
