# Alchemia Libavii 73-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/73-2

CAPVT LVIII. De Circulatione. Circulatio est liquoris puri, per circularem solutionem, & coagulationem in Pelicano, agente calore, exaltatio. Liquidarum enim rerum quae attenuari, seu resolui in aërem, indeque vicissim in liquorem redire possunt, est tantum: & sequitur potissimum extractiones, quibus fiunt essentiae. Itaque & rectificationis officio non rarò fungitur, cum per eam non tenuiores duntaxat euadant liquores, sed & puriores, efficaciores, magisque perspicui. Concurrunt in eius administratione operationes plures, veluti Digestio: (vnde interdum digestio in pelicano & circulatio sunt pro eodem). Sublimatio, destillatioque vicaria. Nam quod specie vaporis vel aëris in vade eleuatum est, postquam frigore loci coagulauit, & constitit, defertur iterum, de stillatque: & sic etiam coagulatio quaedam vna sit, & resolutio rarefactoria.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
