# Alchemia Libavii 73

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/73

Exempli gratia: Herbae recentes suo succo madidae, è quibus destillatione elicienda essentia est, macerantur triduo: siccae vino respersae, septendio: semina & aromata dimidium mensem: Radices per mensem, si quidem sunt siccae: mineralia per mensem philosophicum, qui est dierum quadraginta, aut etiam diutius, pro firmitate, & ratione menstrui. Quaedam bis macerantur aspersa vino graeco, vt aromata aliquando, quae irrigata vsque ad siccitatem digeruntur: post puluerata, & denuò conspersa, macerantur secundò. Ita soliditas & raritas etiam discrimen facit. Aquae destillatae digerendo ad solem, rectificantur per medium mensem, vase clauso, ita vt duae partes sint plenae, tertia vacua: & nonnunquam arenae infodiatur parte vitri tertia, id quod in frigidis potissimum spectare iubent artifices. Calidae verò aquae & olea rectificantur in arena frigida, item tertia parte sepulta, & in cella vapida per mensem. Si humor alienus est addendus, talis esto, qui digestionem iuuet citra corruptionem substantiae. Et hic si est alienior, separatur officio peracto: sin paucus, & familiaris, aut etiam alterabilis in naturam digesti, relinquitur. In densis is est acrior, & nonnunquam etiam erosiuus, vt acetum, aqua mellis, vini spiritus, vinum forte, &c. In alijs mitis, vt aqua destillata pluuia, rosacea, &c. Nonnunquam oleum certi generis. Interim quae alienae naturae sunt, & per digestionem secessum fecerunt, separantur. Digestio etiam elutioni & dulcorationi succurrit. Itaque per vini spiritum prius acredinem eluimus è pulueribus seu calcibus, per aquas soluentes praeparatis: postea per dulcem stillatitiam edulcoramus, vtrobique factis digestionibus & repetitionibus quot opus est. Semper autem vbi menstruum acre factum est, abstrahitur reposito alio, donec non amplius mutetur noxia qualitate. Digestio concurrit & cum inceratione, & extractione essentiae. Nam per eam à menstruo assumitur essentia, & vnà segregatur, vt in his quae per oleum sunt extracta, quae exceptam essentiam reddunt vini spiritui, à quo postea iterum separatur. Ita in succis & aliis.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
