Latin
CAPVT LIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LIX. De Fermentatione. Fermentatio est rei in substantia, per admistionem fermenti, quod virtute per spiritum distributa totam penetrat massam &in suam naturam immutat, exaltatio. Ideo enim inuenta est, vt ex symbolico ignobiliore efficacia medicinę fermentantis, nobilissima fiat substantia, ad quam peruenire natura sinit. Potissimum autem in metallis, quorum natura ad mutua est procliuis, locum habet, &ab imitatione massae fermentatae nomen inuenit.