# Alchemia Libavii 74-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/74-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/74-2

CAPVT LIX. De Fermentatione. Fermentatio est rei in substantia, per admistionem fermenti, quod virtute per spiritum distributa totam penetrat massam & in suam naturam immutat, exaltatio. Ideo enim inuenta est, vt ex symbolico ignobiliore efficacia medicinę fermentantis, nobilissima fiat substantia, ad quam peruenire natura sinit. Potissimum autem in metallis, quorum natura ad mutua est procliuis, locum habet, & ab imitatione massae fermentatae nomen inuenit.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
