# Alchemia Libavii 74

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/74

Hinc intelligitur quae sit eius procuratio. Pelicanus, seu vas Hermetis, aut quodcunque ad eius imitationem factum ad manum est, impletur liquore extracto attenuabili, ad tertias. Ponitur in fimo, vel huius vicario, ad medium, aut etiam ad tertiam extantem, vt duae tertiae sint in foco, vbi calor est, vna verò extra focum in aere frigidiore, vt ibi fiat attenuatio, hîc coagulatio. Ita sinitur per mensem suum, hoc est, donec quaesita exaltatio respondeat voto. Si quid impuri aut feculenti adhuc in liquore fuit, id plaerumque solet ad fundum subsidere. Quod vbi euenit, refrigerato opere effunditur puritas in aliud circulatorium mundum, iterumque imponitur ad exaltandum. Calor debet esse moderatus, & continuus. Summa eius excellentia est in quintis essentijs faciendis. Abutimur tamen eadem etiam ad figendum. Res enim volatiles cùm seu pelicano, seu marrici, quae sustinet vicem illius, includuntur, eleuari sinuntur & iterum deferri quousque figantur, & totae in imo maneant, id quod etiam per sublimationem nonnunquam procuratur. Quod si adhaeret in summo, vel etiam in superficie fixorum moratur, inuertitur vitrum. Et hîc pro rei natura calor etiam intensior quàm pro gradu primo esse potest.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
