# Alchemia Libavii 75-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/75-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/75-2

CAPVT LX. De proiectione. Proiectio est per medicinam super re mutanda proiectam, cum repentino ingressu & mutatione, exaltatio. Conuenit cum fermentatione, quòd rem intus in subsstantia mutet; differt autem quòd non fiat cum digestione lenta, qua paulatim mistilia alterantur & crasin accipiunt; sed violenta penetratione facta, quasi in momento ingressus, transfiguret. Vocatur etiam illa medicina non fermentum, sed tinctura: vnde & ipsum opus denominatur aliquando. Est & haec potissimum metallorum, & fit per medicinam animalem, quae naturam metallicam excellentissimo obtineat gradu, possitque in id vertere metallum ignobile, ex quo ipsa est extracta.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
