# Alchemia Libavii 75

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT LIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/75

Apparatus operis est, vt medicina peculiariter exaltata, & secundum substantiam familiaris massae (aliena enim repudiatur, sicut etiam vulgò fermentum fit è farina ad massam farinaceam) virtute quidem valens, quantitate verò parua, misceatur vndiquaque cum re fermentanda, quod vt probè fiat, fluxilis, aut saltem diuisibilis per minima vtraque debet esse. Subactione & ingressu facto, ad digestionem ponitur totum, donec agens exuperauerit, inque suam naturam verterit patiens. Haec fermentatio in arcano philosophico fit per corpus purum, & cementatum, diciturque viuificatio, vel resuscitatio. Nam velut ex mortuis reuocatur destructa materia, viresque acquirit nouas. Agit quidem fermentum praesidio caloris interni maximè; sed ab externo & actuandus ille est & fouendus, neque tamen gradu tanto qui spiritum queat dissipare, cum hic ipse intus in massa sit continendus, vnaque comprehendendus. Vt enim loquuntur philosophi, anima est in illo. Postea sunt etiam fermentationes in vegetabilibus. Et primum quidem illa vsitatissima in massa frumentacea per fermentum acidum, cuius naturam imitatur, vel etiam superat spiritus ardens ex frumentis extractus, vel fecibus potionum inebriantium, sicut & ipsae feces vini, vel cereuisiae fermentant. Deinde est fermentatio potuum, qua feruescunt, & secessu facto repurgantur. Ea item fit per feces valentes è vino vel cereuisia sumtas. Ita cum è polenta aquam ardentem elicere volunt, eam fermentant. Mutatur enim illa mistura ad naturam fermenti, maximè si bis fiat. Praeterea est fermentatio in medicinis succisque commistis, quae fit cum digestione ad vnam misti crasin. Ita saepenumero totam misti naturam ad vnum quoddam reducere volentes, fermentamus illud valente medicina. Cum succi per se efferuescere sinuntur, digestio duntaxat sit, quae tamen ob similitudinem etiam nominatur interdum fermentatio. Eadem transfertur etiam ad alteranda corpora per medicinam haustam: quod ipsum & renouari dicunt. Tandem si fermentum fixum est, figit secum rem fermentandam, atque ita fixatio interdum fermentationi est coniuncta.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
