Latin
CAPVT LXII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 78
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXII. De cementatione. Cementatio est gradatio per cementum. Cementum autem est materia mineralis acuta &penetrans, cum qua strata metalla, ad cementandum reuerberantur. Ea vel simplex est, vel mista; &forma pulueris vel pastae. Materiae simplices sunt primum metalla fugacia, quae illiquari etiam solent perfectis, vt cuprum, &c. Postea aerugo, chalcanthum, varij sales, ex quibus si ammoniacus seu in pasta seu puluere praecipuas tenet, cementum dicitur REGALE, &congruit auro nominatim, tanquam regia auis (vocant enim aquilam) regi: inde farina laterum, vel puluis etiam crassior; flos aeris, bolus armenus, caput mortuum aquae fortis, crocus Martis, cinabaris, sublimatus &praecipitatus hydrargyrus, calx viua, limatura chalybis, arsenicum, tartarum, &c. &Omninò quae varijs scopis inseruire variè possunt; &sunt in cementis etiam liquores, vt muria, vrina, acetum, oleo sitates [unclear] mineralium, aquae &spiritus eorundem, &c. Qui cemento sine fuco vtuntur, potissimum hoc spectant, vt metallorum vitia obiter adhaerentia tollantur, ipsaque per se optima in suo genere euadant. Deinde vt eadem opera etiam adulterata à veris discernantur. Verùm enimuerò cum magna sit varietas sophisticationum per medicinas varias; etiam hoc quaesitum est per cementa, vt conditiones nobilium metallorum inurantur ignobilibus, &sic haec pro illis se gerant, quod quidem si ornatus &oblectamenti seu ingenij gratia fit, non est culpandum. Fines itaque cementandi dependent ab artificis consilio, qui eodem etiam dirigit cementum, vt scilicet depuretur metallum, colore &constantia exaltetur, itaque de caeteris. Inseruit nonnunquam cementum etiam praeparationibus. Nam per id venae immaturae &volatiles possunt figi, vt in igni facilè reddant metallum, ita etiam aufferuntur cementando erosiua mineralia &rapacia, quae alioquin cum venis imposita; metalla absumerent. Prodest &ad spectanda ea quae sunt cum venis, vt postea inde opus suum magnum possit rectè instituere excoctor, &c. Nec rarò confusa metalla cemento separantur, sed altero plaerumque perdito. Porrò cementationis ratio haec est: pixis (vel olla, catinus, ouum, &c. prout res est) cementatoria cemento circa fundum sternitur altitudine conueniente (vt culmi, &c. )imponitur ei stratum metalli laminati &ad modum grossorum fracti: interdum etiam limati, quod nonnunquam alio etiam est confusum, vt aurum cupro pari: post metallum iterum ponitur: &sic fit stratum super stratum, vt loquuntur artifices, vsque ad summum vel circiter pixis luto armatur, tegitur operculo &agglutinatur, ferroque reuincitur, dato tamen spiraculo in summo, vel etiam pluribus, si sales fugaces, vt ammonius, sal petrae &c. Sunt in cemento; alias opus disrumpitur.