# Alchemia Libavii 8

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/8

Catini illae vocantur ollae, quae in metallis coquendis plurimum vsurpantur, fiuntque forma varia, nempe quidam sunt forma calathoide, teretes cum fundo plano: quidam ouales: nonnulli quadrati plani: aliqui à fundo ouali instar calicum in triangulum surgunt, vt illi quos aurifabri vsurpant, quorum aliqui sunt vasti, vt in coctione aurichalci, aliqui parui, &c. Coni formam seu calicis habet catinus fusorius, ab amplo ore in conum desinens. Minimus est catillus probatorius, quem compellam & crusibulum nominant. Hinc nomen accipiunt etiam alij catini similis vsus, vt copellę cinereae, arenariae, &c. Quae sunt catini continentes cinerem, arenam, vel similia, quibus cucurbita, vel vas aliud continens materiam elaborandam, immittitur. Plaerique catinorum & ollarum fiunt ex metallis, vel argilla tenace; vt: ahena ex cupro: catini cinerei ex ferri laminis, & vinculis ferreis, catini scobis ferri ex tenaci luto, &c. Ita triquetri omnes ex argilla firma conficiuntur. Agricola: "Ex figulari terra, & arena excussa, fiunt vasa VValdenburgica: Ex Ipsensi argilla cinerea aurifabrorum catini: ex Annebergia tegulae & catilli: ex argilla ad arcem Rotebergum catini coquendi orichalci: E Pannonia superiore terra petitur ad monetariorum tigella." Conus fusorius etiam ex orichalco. Catillus probatorius peculiari comparatur arte, ex cineribus lotis, & calce ossium, silicum, &c. Subtilissima, & luto purissimo, imprimendo hanc materiam, in quandam formam cogendoque exacte. Postea consperguntur puluere, qualis hic est quem Fachsius descripsit, ex durissimis tibiarum ossibus bis vstis, exactissimè leuigatis, lotisque, & cretis. (Compositionem capellorum quaere in magisteriis compositionis.) Nonnulli catini intus luto inducuntur, quemadmodum fornaces, pręsertim autem ampli liquatorij, qui excoquendis venis, & excipiendis ignitis liquoribus adhibentur. (Lutum istud infra describitur in magisterio.) Quidam foraminibus pertunduntur, vt quos ad vaporarium balneum vsurpamus. Caeterum catinis affines sunt trullae, conchae, patinae, calices, galeae, pyxides caementatoriae teretes, acetabula, secti oui, carinae, refrigeratoria vasa, sartagines, lebetes, cupae & labra lignea balnearia, cistae & capsae fimi, mortarij, cochlearia, & huiusmodi innumera. Solent autem interdum ad destillationes & sublimationes adhiberi, & nominatim ollae & catini, quibus tunc ex interuallo sine continuitate vasorum respondet in superiore loco pileus, vel campana, vel galea, vellus, & similia, vt sit quasi interruptum opus, &c. Ita in descensionibus, catinus respondet catino, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
