# Alchemia Libavii 87

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/87

& alia suis vulneribus, atque etiam alijs pestiiente spiritu turgentibus imposita, spiritum istum suae naturae familiarem attrahunt, nisi quòd quaedam siccentur, quaedam saltem quassentur: nonnulla tamen etiam viua imponuntur, &c. Quo pacto & similis substantia similem iuuare & seruare deprehenditur, si altera sit crasi integra & forti, quin & vicissim si alterum corruptum sit, & malignum redditum, familiare facilius inficere: sed horum magisterium est in [GR] μεταδόσει [/GR] virtutis cum spiritu potius. Hinc varia efficiuntur olea, veluti scorpionum, cùm viginti scorpiones viui in duabus libris olei amygdalarum amararum, vel oleo veteri macerantur per duos menses. Eodem pacto fieri potest & bufoninum, phalanginum &c. Quibus nonnunquam adijciuntur alia magnetica, & alexipharmaca. Oleum ex catellis ruffis per istam metadosin effectum, spiritus extrahit arthriticos, & segnes ex humore resoluit, &c. Ita fit oleum ranarum elixatione, cùm viuae ranae oleo suffocatae in eodem coquuntur ad tabem carnium, indeque tunduntur in mortario, & incoquuntur iterum, adhibitis filtris & repurgationibus. Est & oleum lumbricorum, qui postquam in foeno vel medulla epuli purgati sunt, perfunduntur oleo, & in reuerberio per horae medium coquuntur: oleum expressum filtris crebris purificatur. Planè idem est modus in felibus oleo suffocandis coquendisque: quod oleum ad tormina est felix. Sic ad paresin oleum fit ex cantharis Maijs. (Sunt vermes in Maio apparentes per humum sub herbis discurrentes, in quorum tergo apparent alae quasi auratae viridescentes, è capite prominentibus veluti cornibus paruis, ventre tumido, &c. Communicant autem oleis suam vim non tantum animalia, sed & alia quaedam: veluti cum sulphur oleo incoquitur, cum caepa, arundo, &c. item fiunt attractoria. Eius ordinis sunt & attrahentia, rubefacientia, vesicantia, &c. Vt cantharides, Tithymalli, euphorbium, flammula, vitis nigra, ranunculus minor, &c. In pultes redacta cum vini spiritu, &c. Transeunt in hanc classem etiam per mistionem quaedam, vt oleum mistum aquae ardenti, fuligo & sulphur cum fermento subacta: magnes, haematites, & euphorbium mista, è capite trahunt phlegmata, &c. Si palato & naribus admoueantur, &c. Quaedam tamen horum etiam ad essentiam rediguntur, & ad alias classes migrant.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
