# Alchemia Libavii 88

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/88

Huius loci sunt & purgantia, quae citra corpus communicatum duntaxat vim deponunt: in his excellit vitrum antimonij, & alia ex metallis facta, quorum puluis infunditur, maceratur, coquiturue cum liquore competente, qui inde exaltatus, non tantum sumtus intra corpus purgat, sed & foris in fomentis resoluit, extrahitque. Ita raphanus sit purgans surculis ellebori depactis, &c. Quaedam ad certa membra vim habent, vt ad vesicam cantharides, ad vterum attrahendum odorata, veluti ambar, &c. Depellendum foetentia, vt asa foetida, &c. Ita ad oculos hirundinaria, ad foeturam aetites, ad ventriculum miluij pellis, &c. Ex quibus per transitionem item fieri possunt magisteria: maximè si ignita in liquoribus restinguantur, quanquam nonnulla ex appositu saltem vim suscipiant, vt ab ambare, musco, &c. Ita fit aqua angelica è calce viua, quam aquam calcis nominant, ad vlcera maligna efficax, ad ambusta item & vngues oculorum, praesertim si vitriolo albo remisceatur, vel ammonio sale, vel vitrum antimonij fusum in ea restinguatur, &c. Ita liquores chalybeati, aurati, argentati, &c. Balneae ferratae, minerales e scoriis, &c. Similiter aqua titionum ad scabiem: aqua calaminaris lapidis & orichalci restinctorum ad visus acumen, & vitia oculorum. Huius loci sunt directiones ad certa membra, quae duntaxat per alterationem fiunt. Fiunt & vina medicata eodem artificio, vt vinum Theriacale, per suffocationem viperarum in musto, vel vino, &c. Ita vinum cordiale, ex auri restinctione, &c. Apud Paracelsum de Chirurgia morbillorum, aqua mercurialis describitur in hunc modum: Mercurium per se sublimatum, aliquot vicibus à sale sublima. Macera in aqua ardente, & destilla hanc, donec acrimonia corrosiua abscesserit. Coque postea in aqua hirundinariae per horam mediam. Hac effusa sine hydrargyro, laua morbillos. Sic cinamomum incensum & restinctum in eodem, item vim spirituosam deponit, qui modus locum habet in aliis omnibus cremijs. Debent autem postea liquores diligenti filtratione & sedimentis repurgari. Sic aqua iuniperata è ligno & ramentis procuratur: sic è sandalis, guaiaco, &c. Proinde & olea balsamique per infusionem facti, eiusdem sunt artificij, si nimirum, postquam vis deposita est, remoueantur corpora in totum nulla parte extracta manente. (Alias enim rudimentum est extractionis relicto extracto cum suo menstruo.) Nonnunquam tamen haec alteratio antecedit extractionem, vt cùm amygdalae alterantur floribus, &c. vnde postea oleum elicitur. In nonnullis etiamnum viuis idem tentatur: vnde vites theriacales, purgantes vuae, lac purgans, lapides frangens sanguis, &c. Solent animalia talibus pasci, & plantae intra cortices positis medicinis educari, &c. Hinc Bezoar lapis genitus, talibus medicinis, si aduersus venena valent, Bezardicarum nomen dedit. Ad magisterium occultae qualitatis etiam referuntur ea, in quibus potentiae latentes in actum vocantur, propter aliquod impedimentum. Valet & hîc magisterium alienationis seu repulsae, quanquam haec non rarò contingit etiam ob manifestas affectiones. Ita hydrargyrus elaboratur destillationibus, & purificationibus per elutiones in acida muria, vt auri rapacissimus euadat, quod antè impuritatibus prohibitus, non tam poterat praestare.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
