# Alchemia Libavii 90

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/90

TRACT. I. CAP. III. De magisterio figurae, politurae, &c. Magisterium qualitatis manifestae est, cùm res in sensilibus formis elaboratur. Haec totuplex est, quotuplicia sensilia, circa quae exaltanda Chymicus in rebus occupatur. Quaedam tamen propius spectant materiae corpus, quędam sunt formaliora. Illius generis sunt magisteria figurae (dispositionis in superficie, aut formae externae, &c.) consistentiae. Ibi excellunt politurae gemmarum, caelaturae marmorum, metallicorum & aliorum per aquas gradatorias, coloritia & similia, quae magisteria Chymici plaerumque reliquerunt officinis gemmariorum, & huiusmodi artificum. Crystallus in angulos figuratur vel contibus vel aeneo orbe, qui insistit ligneo cum asperso puluere smiridis. Ei circumacto arctè admouetur lapis. Formando adamanti, eiusdem facit puluis tantum, vt aiunt, & mucro quo scalpitur in figuras, vt sequetur. In mollioribus fila ferrea acuta, obtusa pro rei necessitate, oblita oleo & smiride, idem praestant. Exemplum cęlaturę sit tale in chalybe vel simili: illine pultem è plumbagine vel caerussa & oleo lini factam, designa aut graphis describe lacunas erodendi metalli, exicca, induc coloritium ex aerugine, arsenico albo, alumine calcinato, hydrargyro sublimato, sale liquido, paribus, tritisque in puluerem subtilem, & vrina vel aceto vini remistis, & adignem parumper calefactis. Poteris addere aliquid limaturae ferri. Illitum ita ferrum admoue prunis, donec caerussa purpurascat, postea abrade: caelatura erit nigra. Fachsius. Si albam requiris, coloritium sit ex hydrargyro sublimato, in pulticulam cum aequalibus vrinae & aceri redacto, quam calenti ferramento indua [unclear] per penicillum, vt antè, (Caue tibi a fumo, à quo vt sis tutior, praebibe vinum Zedoariae.) Ita caelatur cuprum, orichalcum, argentum, substrato fundo ex pulticula haematitae cum aqua triti, siccati, posteaque addita farina vitri Veneti, oleo lini, & tribus aut quatuor guttis vernicis liquidi, in pultem redacti. Vbi illeueris describe formam quae placet. Exiccato impone aquam fortem, quae si validior iusto est, retundatur solutione pauci hydrargyri viui. Si satis altè erosit, ablue. Fit & pauimentum ex haematitae puluere misto cera. Quaedam inaequaliterr caelantur diuersis temporibus, opera repetita pro altitudine caellaturae, &c. Idem Fachsius. Ad marmora fit pasta vel gradatoria ex his: Hydrargyrus sublimatus & sal ammonius vnà destillentur in aquam. Adde huic calcis Iouis, calcis marcasitę, salis gemmei salis communis, salis ammonijques. Aut destilla quater in gradatoriam, aut fac pultem. Integras partes muni vernice & similibus. Politurae efficiuntur sectionibus, attrituve, interdum inseminatis subtilissimis farinis vitri, arenarum, lapidum cretaceorum, &c. Fusilia infunduntur certis modiolis; ductilia imprimuntur, & nominatim praemollitum cornu etiam intruditur, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
