# Alchemia Libavii 91-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/91-2

LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. neque tamen nimia. Imprime in modiolum, qui monacha (mortariolum, orichalceum est, figura catini teretis absque fundo) nominatur; & impulsu monachi (est pistillus orichalceus, à cuius manubrio propendet forma dimidij globi, sed in medio cum tubere prominente, vt foci cauitas imprimi possit in cinerem. Est & aliud pistillum ouiforme in cuius manubrio summo simul est malleus) forma, quod tribus ictibus aequalibus solet perfici (multum autem hoc refert ad fulminationem puram & aequalem.) Cum figuram suam accepit, insperge laeuorem ex tribus animalium calcinatis (comburuntur in reuerberio figuli secundò, teruntur eluunturque vt calx ossium superius descripta, vt tota acredo secedat; postea pars subtilissima funditur cum aqua per manicam Hippocratio, vt colligatur quod leuissimum est, id exiccatum in marmore in laeuorem ducitur. Conueniunt etiam ossa piscium maiorum, vt aselli, &c.).

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
