# Alchemia Libavii 91

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAP. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/91

Ita chymici sua specula metallica, vitrea, &c. formant. Ita & vasa quaedam propria, quale est poculum chymicum è vitro antimonij, in quo paruo tempore consistens liquor purgantem vim acquirit. (Varijs fieri modis potest, aut pici ingesto puluere posteaque incrustato poculo ligneo, aut tabulis compactis, aut certi generis fusione vitrea ne dissiliat, &c. Porrò ratio sculpendi ab Agricola ita describitur. Adamas dura cauatur adamantis mucrone, aut acuto aliquo eius fragmento in ferrum incluso, quod rursus in quadratum aenei axis foramen infigitur. Medium autem axem complectitur funiculus, qui descendens rotam ambit. Itaque scalptor dextram quidem rotam versans vnà circumagit axem; sinistra verò ad mucronem adamantis applicat gemmam malthę in fixam, quae similiter pars bacilli superior oblita est, itaque sua industria scalpendo gemmam quod voluerit, signum efficit, &c. In arte probatoria artificij seu disciplinae pars est catillos cinereos, quos capellas vocant, ritè effingere, item patellas, catinos triquetros & similia vasa. Catillos fabricare ita docet Fachsius: Haec praeceptio affinis est magisterio compositionis; sed distinguit vtrumque propria ratio; hic enim figuratio spectatur, ibi compositio, licet exempla quaedam vtrique sint apta. Cineris clauellati vnciae sedecim (Ille verò cinis vel è foco fulminatorio petitur, vbi ad margines planè exuocus apparet, vel è quouis ligno conficitur, & aqua triplici quadruplicive diluitur, donec omnis acredo salsa decesserit. Postea perturbando subtilissima pars colligitur, & per cribrum setaceum transfunditur vt omnino farina exactissima purissimaque euadat, quae ritè siccata, tusa perque angustum cribrum succussa, seruatur caute, ne quid alieni incidat:) postea cineris ossium vitulinorum, vel equinorum sex vnciae (ille cinis fit ex ossibus, probe excoctis, vt pinguedo abscedat, & postea reuerberatis ad albedinem exactam; insuper laeuigatis in puluerem exactum, elutisque vtacredo abeat. Imde denuo calcinatur in figulina, denuoque eluitur, siccatur, teritur, laeuigatur) argillae purae duę vnciae cum sex drachmis (haec argilla seu lutum figulinum eluendo depuratur vt terrae sigillatae, transfundendo turbidam aquam per filtrum setaceum, praecipitando, aquam abstrahendo, siccando, &c.). Commisceantur probè, transiganturque per cribrum angustum. Puluerem subige cum aqua fluuiatili pura,

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
