# Alchemia Libavii 92-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, TRACT. I. CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/92-2

TRACT. I. CAPVT IIII. De magisterio consistentiae mutatę seruata substantia, vbi de metallis potabilibus. Magisterium consistentiae est, cum seruata essentia, consistentia ad pręstabiliorem est immutata. Hoc autem fit pluribus modis, non tam vt ipsi rei aliquid nobilitatis accedat, quàm vt ad vsum varium euadat commendatior, habiliorque. Frequentia & illustria sunt hic mineralia potabilia, pulueres eorundem, fixum, volatile, mollitum, induratum, & huiusmodi, quae declarantur exemplis potissimum metallorum.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
