# Alchemia Libavii 92

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/92

Ideò autem hoc vt grana fulminata promtè discedant à crusibulo. Vbi inseminasti, deterso monacho, sesquiictu incute, vt probè haereat. Postea exime è monacha, & locatam super villoso panno, exicca inuersim. Ita concinnantur crusibula. Catini triquetri, patellae & alia è luto tenaci, vitraria farina, & fragmentis veterum tigellorum facienda committuntur officinae suae. Fundunt Chymici & tabulas pectorales variae formae pro amuletis, vt ex arsenico, realgare & similibus: aliàs ex electro, &c. Non rarò indigent metallorum extensione, & foliatione, fistulatione item & similibus: quae omnia sunt huius magisterij, quanquam à chrysoplectis & aurificibus, quibus istud opus commissum est, vicariam expectent operam. (Huius loci erat & furnaria constructio, & artificiosa incrustatio; sed exercitio potius quàm praeceptis addiscitur, cum praesertim eiusmodi res inexplicabilem pro vsus varietate habeant rationem; formae verò communiores in enchirisi sint repraesentatae; vnde modus effictionis facilè patet.)

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
