Latin
MARCASITAE POTABILES
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARCASITAE POTABILES. Marcasita remista pari sale petrae, destillatur in spiritum, more aquarum fortium. Caput mortuum tritum, soluitur aqua forti. Solutioni miscetur extractus spiritus. Digeruntur vnà, &destillantur facta repetitione vt in metallis, donec oleositas appareat. Vsus in vlceribus &similibus externis, pro cuiusque marcasitae natura, quae se ad metallum aliquod accommodat. (Est enim marcasita auri, argenti &c. In illis sunt &alia quaedam, vt Talcum, Zinckum, Gelsum, &c. Quae ad cupri naturam accedunt, at non rarò auri, argentive sunt feracia, &c. )Vitra &lapides &gemmae lapideae calcinantur: calcibus adijcitur sal petrae, &proceditur vt in marcasitis. Nonnulli calcinant, cum duplo sulphuris viui, donec sit combustum sulphur. Calx eluitur vt feces cum sulphure abeant. Exiccata soluitur aqua forti, &destillatur ad oleositatem, perinde vt de ferro dictum est. SVLPHVR POTABILE. Sulphuris ter sublimati triens, coquatur cum besse spiritus Terebinthini vsque ad colorem ruffum, vel dum liquidum maneat. Odoris gratio potes addere caphurae vncias duas (vel myrrham &aloën) quanquam etiam si nimium foetet, libero aëri exponi aliquandiu potest. Vocant alij balsamum sulphuris.