# Alchemia Libavii 95

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ARGENTVM POTABILE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/95

FERRVM POTABILE. Fit ex croco ferri per acetum destillatum digestione balnei. Digestione peracta, destillatur ad siccum puluerem. Affuso alio aceto digeritur denuò, & destillatur, quousque in imo sit oleositas, quae crebra repetitione tandem emerget. Vsus in affectibus epatis, lienis, intestinorum, praesertim in atonia, imbecillitate, hydrope, fluoribus &c. (Paracelsus pro aceto aquam aluminis sumit, & monet opera detur ne oleositas perdatur, & dum opus repetitur, nimia fiat crassities. Sed vtitur ad vlcera, vocatque oleum, balsamum vel resinam ferri. Potest tamen etiam oleum extractum Martis intelligi. ) Reliquorum metallorum pocula non admodum expetuntur. Quod si quis desideret, facile potabilia fient per aquam soluentem, factam destillatione ex alumine, sale petrae & chalcantho. Digestio fit in balneo, crebrò mutato menstruo, donec olei consistentia vt in ferro, appareat. Maximè pro ijs substituuntur liquores, vel oleositates eorundem metallorum, quae & balsami dicuntur. Fuge vsum internum. Ita praecipiunt & de hydrargyro potabili, quem conficiunt ex sublimato per aquam fortem. Sed nullus hunc potauerit, qui sapiet. Tutior est hic modus. Induratus hydrargyros per Saturnum in scobem lima ducitur. Haec in aurea concha in aceti acerrimi trullam collocatur, ne tamen acetum incidat concham. Affunditur vini spiritus, incenditurque saepius vt conflagret, qua conflagratione repetita, in oleosum liquorem abit, cuius granum datur ad gallicam è maluatico. Huius vicem sustinet oleum de quo suo loco, &c.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
