# Alchemia Libavii 97-2

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, MODVS TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/97-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/97-2

MODVS TERTIVS. Cementatur aurum saepius cum suo cemento, quousque euadat tam siccum, vt comminui terendo queat, & laeuigari adiecto sale. Nonnunquam cementationi praemittitur solutio in regia, quae destillatur ad siccum. Aurum in fundo vitri haerens, aqua calida perfusum, lignea spatula abstrahitur, & adiectis tribus partibus de mistura salis ammonij & vulgaris, vtriusque purificati, cementatur per horas quinque, donec vas ignifactum purpurascat. Postea teritur super marmore in alcool, & sal abluitur. MODVS QVARTVS AVREI pulueris, qui & calx auri. Soluitur aurum aqua regia, ad eum modum quo aurifices argentum in quartatione. Solutio descenditur per calidam salsam. (Calidam salsam memineris aptissimam esse eam, quae fit ex dulci aqua pura, in qua soluta sit parua quantitas salis tartari, vel tartari calcinati, per filtrum abstractis fecibus. Notat Penottus mirabilem antipathian, quod si plusculum infundas, aurum euolet. Aliàs etiam destillamus aquam ex vitriolo Vngarico, qua instillata descendit calx: item ex stibio & duplo vitrioli spiritus elicitus idem machinatur.) Puluis eluitur ab acrimonia per dulcem puram, & exiccatur. Pro regia sumitur & aqua Satuni cum alijs, de quibus in auro potabili. Solutio affuso vini spiritu, sigitur in calcem. Ita enim vocant puluerem hunc artifices potissimum.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
