# Alchemia Libavii ix

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/ix

Qui boni sunt, & liberali ingenio nati, in quibus videbunt me deficere, aut ipsi edent meliora, aut ad medenda [sic] in commentarijs mittent. Non refugio iudicia ingenua de laboribus meis, nec pertinax ero in defendendis erratis. Discam à quouis legitimo monitore. Quaedam cum alijs edita facilè patent imposturis. Itaque videbantur supprimenda potius, quàm publicanda amplius. Sed cum imposturis sua sit parata poena, satisque vigilans sit in officio suo magistratus: quin & nouerint industrij artifices earum examina, & censendi regula vna adhibeatur, non est vt quis ab ista parte metuat. Bonis consultum volui, non malis: Bona dedi, quae vt bene vsurpentur, attestor. Illud cauendum est, ne audaculi imperiti in medicando id adhibeant, quod est Medicorum circumspectissimorum, exercitatissimorumque: veluti si essentia ex sublimato & regulo fiat, si flos ex antimonio, si Turbith ex Mercurio, si laudanum ex opio, tu qui imperitus es medendi & imprudens, nec tibi facile, nec alijs horum permitte vsum, cùm temeritate vtvt semel atque iterum fortè prosis, plus tamen deinceps peccare possis. Nobiles Medicinae in manu temerarij hominis, sunt vt culter, vel fax ardens in manu pueri, aut dementis. Nec formidanda mihi est eorum iudicum sententia, qui dicent mea opera effectum, vt & fabris metallurgis, aliisque opificibus hactenus è Philosophica libertate ad seruilia abiectis, sit tutus in Philosophia locus: cùm enim Chymia non tantum ministra sit medicinae, sed & physicae contemplationis pars honoratior, in solium Physicae euehentur mechanici. Atqui ego non quibus concrediti sint labores, respiciendum putaui, nec quibus ministris vterentur Philosophi: Contemplatio ipsa praeceptis comprehensa, ad suam artem fuit reuocanda. Et certè licet aurifaber multa mutuatus sit â Chymico: licet multa etiam metallurgus: tamen tum operationum solertia impar est: tum illa opificia pluribus alijs aucta, vt sic pollutum opus Chymicum non sit amplius Chymicum, nisi origine.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
