# Alchemia Libavii vii

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/vii

Sed tu Lector scito, me tam lynceum esse nunquam voluisse, vt aliorum scrinia perspicerem, nec tam furtiuum, vt ipsis inuitis inuolare, & rapere praeparationes tacitas concupiscerem. Quando ita volunt, retineant sua arcana, modò sciant, solem non obscuratum iri, nec peius victurum mundum, etiam si nec ipsi, nec arcana ipsorum vnquam in lucem proreperent. Si vtamur fruamur praesentibus, quae manifesta sunt per viros bonos DEO instigante facta, sat commodè aeuum quod su perest, transigemus. Quid proderit, si tunc inueniantur illa arcana primùm, cùm conflagrabit mundus? Cùm autores, vel potius occultatores inter serpentes putrescent? Adeóne iniqui sunt humanae societati? Tamne monstrosi partus, & prodigia abortusque naturae, vt â qua prognati sunt, eam celebrare, iuuareque nolint? Tamné inuident diuinae gloriae, vt quod ipsis datum est, nolint concessum pluribus? Malè vtentur, inquient, ingrati. At tu benè vtere, nec sepeli. Non occultandum ideo vinum & aurum erat, quia plaerique abusuri istis. Vtinam illi qui Germanicis versionibus optima autorum medicamenta delirè prostituunt imperitissimis, audacissimisque nebulonibus, barbarum tonsoribus, mulierculis stultis, & feci plebis, in hanc partem non tam licenter peccarent: in maiore autoritate esset sacra Medicina. Audies aliquando etiam in aduersam partem inclinantes, qui turpe iudicabunt arcana quaedam publicari tam manifestis verbis. Imitandum esse Philosophos, qui rem manifestam nominibus, modoque docendi occultarunt, filijsque doctrinae reliquerunt. Non opus est mihi aduersus hos responsione: arcani enim mihi nihil est: si quid est, DEVS patefecit per disciplinam, artificesque praestantes, & experientiam. Et cur vterer nominibus monstrosis, quae dum inuestigantur, & coniecturis inquiruntur dubiis, plurium pariunt errorum lernam, quam si liquidò fuissent exposita? Pyrapyrum quoddam habet Zvvingerus, quod constet ex albo nihil passo, rubro, & nigro vnctuoso. In his aenigmatis aliquis occupatior, solicitiorque, quàm par erat, spe nescio cuius arcani, intellexit arsenicum album, vel sublimatum mercurium, arsenicum rubrum praecipitatum, vel auripigmentum, & caput mortuum, nescio quod, & concinnauit medicamentum interneciuum. Si sciuisset sumendam calcem viuam, minium, & saponem Belgicum, & à tormento inuestigationis, & vsu periculoso abstinuisset. Qui disciplinae Chymicae morem non callent, ab his occulta sunt omnia quae dicuntur, etiamsi manifestis exponantur, suisque notis, quas intelligent satis initiati. Ita omnes artes ab extraneis sunt remotae, praesertim si non in vulgi transferantur sermonem, & vocabula disciplinae mutent.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
