# Alchemia Libavii viii

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/viii

Nonnulli requirent à me mea experimenta, non aliorum artificum, quorum pleni sunt libri plurimi. Ego verò non meam artem doceo, sed artem Chymicam vsu artificum comprobatam, expono. Si mea est expositio & modus docendi, sat est. Scito tamen Lector, etiam me aliquid studij in Chymicis posuisse, nec viliore ingenio esse coquis, ambubaijs, tonsoribus, ancillis, seplasiarijs, agyrtis, &c. per quos nonnulli Chymiam exercent. Si itaque opus erit, ostendam tibi me quoque posse destillare aquam fontanam, ne quid dicam de vino in acetum mutando. Multa addidi tamen etiam ex meo penu, quae alibi non inuenies, quanquam non apposui nomen. Ea, si libet, vsui publico donata sunto, vel cuiusuis boni nomine. Non omnes adduco formulas, ne id quidem ars exigit: paucis, iisque comprobatis exemplis est contenta. Non omnia exempla coaceruat Dialectica, non Musica. Si libet, subiice suis capitibus, quaecunque vndecunque, si artificiosa sint & spectata vsu, aduolant. Noui item, vnum opus Chymicum variis parari modis: & fortassis sunt quidam meliores in abscondito, his quos ego posui. Ego verò ex his qui ad manum fuerunt, studui eligere optimos, & si dubia fuit electio, plures posui, alios etiam ad commmentarium reseruaui. Si nancisceris meliores, liceat tibi eos substituere meis: inseruire his volui, qui nesciebant commodiora. Velim autem etiam cogites, me non expectare debuisse aliorum mysteria, nec curare modos occultos, quanquam fors possint esse feliciores. Cur? Quaeris? Nondum comprobata sunt ab artificibus. Vt comprobentur, diu in publico esse debent. Non ergo habentur pro artificiolis, si sunt occulti.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
