Latin
xii
Andreas Libavius, Alchemia Libavii xii
Unproofread scanNot analysed yet
Ramisticas argutias ineptasque nugas quas ineptiunt hodie multi, ad Cynosarges abire iubeo. Sed non omnia possunt anteuerti impedimenta. Si quid dubitabitur praeterea, id in commentariis, si Dominus velit, abundantius declarabo. Ego iam non commentarium, nisi quòd paucas easque breues notas attinet, exhibeo, sed artem praeceptis &methodo instructam. Quorum possum rationem reddere, (&est copia problematum in hac arte prae reliquis mira, sicut &naturae opera prodigiosa multa in eadem se offerunt) de ijs disseram suo loco. Tu lector benigne viue &vale. Alchemiae.