# Alchemia Libavii xii

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xii

Ramisticas argutias ineptasque nugas quas ineptiunt hodie multi, ad Cynosarges abire iubeo. Sed non omnia possunt anteuerti impedimenta. Si quid dubitabitur praeterea, id in commentariis, si Dominus velit, abundantius declarabo. Ego iam non commentarium, nisi quòd paucas easque breues notas attinet, exhibeo, sed artem praeceptis & methodo instructam. Quorum possum rationem reddere, (& est copia problematum in hac arte prae reliquis mira, sicut & naturae opera prodigiosa multa in eadem se offerunt) de ijs disseram suo loco. Tu lector benigne viue & vale. Alchemiae.

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
