# Alchemia Libavii xxv

Andreas Libavius, Alchemia Libavii, LVSTRISSIMI PRINCIPIS, EPISCOPATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-libavius/alchemia-libavii/xxv

Quae ex mea depromta sunt penu, quaeque ratione & experientia, praeter praecepta catholica laboriosissimè magnaque cum ingenij lucta, ex exemplorum farragine indiscreta, excerpta & conformata, comprobaui, per se patebunt cuique. Hoc moneo, si non statim sua exempla ad suos retuli autores, id factum boni iudicent ideò, quia partim in coaceruatione prima, dum indiscretim multis annis conscripta fuerunt & collecta, autorum nomina exciderunt; partim planè latuerunt, nec apparuit ad quem quid esset referendum. Ita multa ex anonymis editis & non editis congesta sunt; multa passim ab artificibus diuersis ignobilibus accepta, nec non priuato studio inuestigata. Non itaque fieri potuit vt singulis adderetur suus inuentor. Fortassis etiam quę vni autori accepta feruntur, ea sunt alterius cuiusdam antiquioris, quod me latere potuit. Si quis sibi putat iniuriam factam, aut alteri benè merito, me nolle factam credat, & paratum esse si monear, sua suis reddere. Sed ne sibi quis vendicet quae sunt alterius, vt solent Paracelsitae. ALCHE

---

Andreas Libavius, Alchemia Libavii. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
