# De adaequata exponentis notione 3

Andreas Metz, De adaequata exponentis notione, INDEQUE MANANTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-metz/de-adaequata-exponentis-notione/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-metz/de-adaequata-exponentis-notione/3

Rationem porro qualitativam philoso, sophicam, et quantitativam mathematicam dicere solemne est sumentibus, philosophiae inprimis proprium esse de qualitate, et mathesi de quantitate rerum praecipere. Quae sumtio non est, quod cum Kantio *) impugnetur, donec inficias non itur, respectum qualitatis quantorum, ad definiendam eorum quantitatem, et quantitatis unius ad quantitatem alterius rationem, aequa lance pertinore ad mathesin, ac respectum quantitatis rerum ad philosophiam, circa quaestionem quid et quale sit id, quod est, et quale existendi principium habeat, versantem; atque adeo dictam rationis utriusque denominationem non esse nisi ex eo profectam, quod utriusque non secus, ac philosophiae et matheseos materiam principalem constituat. Ceterum, quam Kantius philosophiae à mathesi differentiam loco citato dedit, insufficientem et nullam esse, in commentatione *) Kants Critik der reinen Vernunft Zte Aufl. nostra academica, cui titulus: „Ueber den Werth der Logik im Verhältnisse zur Metaphysik und Mathematik“ ex instituto ostensum, et quantum scimus, refutatum ab aliis hactenus non est. Quibus positis efficitur, ut ratio mathematica determinatio definienda sit quantitatis unius a per aliam b; atque de hac sola nobis hic sermo est. Definitio.

---

Andreas Metz, De adaequata exponentis notione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_adaequata_exponentis_notione.
