# De adaequata exponentis notione 4

Andreas Metz, De adaequata exponentis notione, INDEQUE MANANTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-metz/de-adaequata-exponentis-notione/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-metz/de-adaequata-exponentis-notione/4

In notione quantitatis praeter notionem unitatis*) vel datae, vel ex arbitrio 6) Notio unitatis est notio ejus generatim, quod idem est in multo, aut in vario, hoc est in multo differente. Quod idem, sibi constans, si ejus generis est, ut sibi additum det multum, ex cujus comprehensione notio totius nascatur, unitas dicitur quantitativa s. numerica, et totum ipsum, ex comprehensione multitudinis ejus natum, numerus, s. quantitas finita. Quodsi vero ejus indolis est, ut sibi constet, atque nec augmenti nec decrementi capax regulam constituat, qua sola duce varium quodvis repraesentationum et sumtae, ejusque multitudinis vel finitae vel infinitae nihil occurrit. Id ipsum vero, cogitationum possit ut conjunctum, seu ut cohaerens totum intelligi; unitas qualitativa dicitur, eo quod sine ejus repraesentatione qualitas totius, ex synthesi variarum partium nati, intelligi nequit, sic e. g. qualitatem orationis datae, aut carminis propositi, aut Comoediae et Tragoediae; aut sensus, periodo datae alicujus libri vel graeci vel latini etc.

---

Andreas Metz, De adaequata exponentis notione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_adaequata_exponentis_notione.
