# De adaequata exponentis notione 7

Andreas Metz, De adaequata exponentis notione, INDEQUE MANANTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-metz/de-adaequata-exponentis-notione/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-metz/de-adaequata-exponentis-notione/7

Berg, historiae universalis apud nos Professore ordinario, et systematis novi philosophiae in libro, Epikritik der Philosophie, inscripto, eoque Arnstadtii et Rudolstadtii anno MDCCCV edito propositi auctore celeberrimo disputata sunt. a) Notio quantitatis à notione magnitudinis eadem ratione differt, qua judicium, quo quiddam dicitur quantum à judicio quo idem dicitur magnum. Recté monente Kantio (Kritik der Urtheilskraft. Frankfurt u. Leipzig 1792. pag. 79–81) differentia in eo est, quod quantitas ad objectivas, magnitudo autem, et parvitas et medietas, ad subjectivas rerum determinationes pertineant, quum ad aestimandam illam mensura opus sit, in qua valor, ubique sibi constans, insit, veluti in pede parisino, ubi de determinanda rerum ab invicem distantia sermo est; ad hanc vero dijudicandam adhiberi non possit, nisi mensura mere subGoog ipsius tota sit in relatis; deinde ut quantitatis a ad aliam b ratio non possit nisi jectiva, ab imaginatione judicantis concepta, ut arithmetice media inter maximam et minimam extensionum, quae judicantis obtutui occurrerint; ex quo fiat, ut res eadem aliis dicatur magna, aliis parva, aliis mediocris.

---

Andreas Metz, De adaequata exponentis notione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_adaequata_exponentis_notione.
