Latin
EPISTOLA I. DN. THOMAE LVNDIO.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
CHarum caput quid mihi consulis, emittam Epistolarum librum? Plinii me valde commouet: Sermonem vultus, gestus, vox ipsa moderatur, Epislola omnibus commendationibus destituta, malignitati interpretantium exponitur, quae si vllo saeculo nostro heu dedecus! Commonet me etiam stilus, facilis profecto, et sic debent epistolae, si illas sub manu nasci debere censemus et profluere ex liquido quodam canali pectoris, vt ille ait, quem omnes boni adornare debent, pene dixerim adorare. Ego tamen mi Lundi vniuerse sentio, cujus videris orationem sollicitam, et politam, eius quoque animum pusillis occupatum, et habere aliquid fracti. Odi autem illos, qui epistolas terque quaterque relegunt, singula verba, imo ordinem rimantur, et tunc primum iudicant. Reo cuidam Lysias orationem a se conscriptam dederat, eam cum ille saepius relegisset, venit ad Lysiam, moestusque significauit sibi primum eam mir abilemvisam, cum autem, denuo atque tertium relegisset prossus eneruatam, ac languidam. Lysias vero ridens, Quid inquit? Nonne semel tantum apud iudices eras recitaturus. Idem qui mihi, idem fere ego, et respondeo. Nonne semel tantum eam legit amicus meus? nonne sic tu etiam debes epistolas? Illis vero qui aliam mentem mihi affingunt, exsua, quid dicam improbi, improbivos. Quid ent si vnum aut alterum laesi? Aperte, fateor, nec tamen nominatum. Se ille quicunque est prius prodat et accuset necessum est, quam me. Maxime autem scio exprobrabunt non mea. Lapides Calumniatores, et ligna, exstructio tamen, et forma tota Honoris etiam caussa, oneris id feci; et forsitan melius illis, qui aliena sibi vendicant. Quid enim opus illa pompa? Quilibet scit: Nullum est iam dictum, quod non dictum Terem. sit prius.