Latin
EPISTOLA X. THOMAE LVNDIO. P. M.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sapere tamen vult, et plus unus scire quam nos omnes, nec scit illud. Senecae: Multi ad sapientiam pervenissent, nisi se pervenisse putassent. Quem nobis scripsisti probi oris, et ingenuatum, ne vivam si video. Sed tu tanquam de homine, quod animal, natura mutabile, ut Plato olim Heliconem apud Dionysium laudavit. Quid ergo desiderem quaeris? Mi Lundi, Omnes videmur nobis saperdae, festivi, bellicum simus capri. Elegans exstat fabula de mula Lydia: cum enim (narrat AEsopus) suam imaginem conspexisset in flumine, forma et strenuitate equis se cedere negabat. Caput igitur quassans, et jubas jactans, incitabat se ad cursuram. Aderat et asinus illis in locis qui forte tum rudere coepit; quo sonito audito, atque agnitae mula, profecto inquit pater meam castigat superbiam. Sic etiam ipse aliquando quis sit intelliget, et alij: cecinisse se triumphum ante victoriam dicet, nisi penitus Gallinae filius albae, Nos viles pulli nati infelicibus ovis. Hoverum verbi divini ministrum audisti? Valde dum illum novimus superbus. Miror, miseror. Quid enim superbis O homo? Fragile vas es pulvis et umbra: imo ut quidem loquitur, Vmbrae somnium: et ut Persius, Cinis et manes, et fabula fies, Vive memor lethi, fugit hora, hoc quod loquor inde est. At tu mi Lundi vale, et me ama donec Philosophiam.