Latin
1.12.1 to 1.12.2
Andreas Schröder, Epistolarum 1.12.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
PLatonem relegens, coepi dubitare, num Ethnici Regni aeterni heredes. Dicta si respicimus, an sanctissimus sanctus eodem libro V. deleguml: dicente? Qui superbia elatus est, quod pecunia, vel honoribus antecellat, vel corporis forma polleat, qua cum juvenilis animus, dementia simul ardeat, et petulantia, quasi nec principe, nec duceullo indigeat, sed aliorum ipse sufficiens ductor sit, is penitus a DEO deseritur, desertus autem, et alios hujusmodi nactus exultat, omnia simulperturbans, multisque videtur minime contemnendus, brevitamen postea inculpabili DEI punitus judicio, seipsum, domum suam, civitatemque universam simalevertit. Seneca porro quam pie! Sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumve observator et custos, hic prout a nobis tractatus, ita nos ipsetractat; Bonus vir sine DEO nemo est: An potest aliquis supra fortunam nisi ab eo adjutus exsurgere? Ille dat consilia magnifica, et erecta. Verum talia apud hunc multa, et multos, quae admiror: imprimis tamen vocem ejusdem auctoris, ut Thraeae jamiam exanimatorum, LIBO LIQVOREM ILLVM IOVI LIBERATORI: Addo Aristoteis, O ens entium miserere mei. Facta si nunc, vide mihi Scipionem Africanum, quam temperans justus! Scaevolam, Coelitem quam fortes! Theolorum Cyrenaeum quam magnanimus; um enim illi Tyrannus mortem minaatur, et quidem insepultam, habes inuit cur tibi placeas, hemina sang vinis in ua potestate est: quod ad sepulturam perinet, O te ineptum si putas interesse, sura terram, an infra putrescam, At Zeno Philosophus ne corpus necessitate expugnanum, arcanum animi ullum posset efferre, inguam dentibus abscissam, in Tyranum exspuit. Caesar etiam quam clemens fuerit indicium quod captis apud Pharsaliam PompeI Magni scrinis eistolarum, iterumque apud Thapsum Sciionis, concremasse ea optima fide, atque non legisse dicatur. Vespasianus jam quam benignus, qui recordatus super coenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam, meritoque laudatam vocem edidit, Amici diem perdidi. Aurea tunc fuisse saeculaquis inficias iret: et beatos illos, nisi scriptum Credant in Patrem: Audiant Moysen, et Prophetas, Sed supra nostrum captum haec puto: quemadmodum judicare prohibitum. In Dei manu. Deus misericors. Illis, et nobis sis te rogo AEterna Trinitas.