# Epistolarum 1.12.3-7

Andreas Schröder, Epistolarum, 1.12.3 to 1.12.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.12.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.12.3

Ecce mitto tibi quod hoc die ingratiam quorundam conscripsi. Vide quam callidus, Arcesilaum aemulabor. Tu si vis, lege, et ride. Sequitur. Ecquid beo vos Populares ne sursum deorsum cursitetis, et quid SCHRODERN agat inquiratis? Arrigite aures, dicam. Vivit, viget, edit, bibit, ludit, quando placet, et semper vos, qui vos non videtis. Probra vero vestra, tantum abest ingratijs ut audiat, quinetiam id serio triumphet. Scire vultis quamobrem? interrogavi, ille, legisti, nec probas Senecae? Site videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et pantomimica ornamenta obstrepuerint, si tota civitate te pueri, feminaeque laudaverint, quidni ego tui miseriar, cum sciam quae via adistum favorem ferat? An PlinI? Si quando transibus perbasilicam, et voles scire, quomodo quisque vivat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem, facilis divinatio est, scito eum pessime, qui laudabitur maxime. Securi etiam sitis, regerere probra nequaquam vult: nam ut Stoicorum sapientissimus inquit: quo quisquis honestior est, hoc se fortior gerat, memor in prima acie altos ordines stare, contumelias, et verbaprobosa, et cetera dehonestamenta, velut clamorem hostium ferat, et longinqua tela, et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia. Et ut idem diversis locis; Illud non venit in dubium quin se exemerit turbae, et altius steterit, quisquis despexerit lacessentes: Proprium est magnitudinis verae non se sentire percussum; Sic immanis fera ad latratum canum lenta respicit: Sic irritus ingenti scopulo fluctus assultat; sic maximus jupiter ineptias Poetarum fert, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit, et abnoctantem: alius saevum in Deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum, corruptoremque et cognatorum quidem, alius parricidam, et regni alieni paternique expugnatorem. Placuit, eoque multo diligentius auscultavi. Miratus is, et cur taces dixit? an solius Dei haec esse putas? vide Philippum qui audita benigna legatione Atheniensium, dicite dixit mihi quid facere possum quod sit Atheniensibus gratum, dicente vero Democrate te suspendere, indignatio circumstantium orta ad tam inhumanum responsum, quos Philippus conticessere jussit, et Thersiten illum salvum incolumenque dimittere. Quid Pisistratus? nonne cum multa in crudelitatem ejus ebrius conviva dixisset, nec deessent qui vellent manus illi commodare, et alius hinc, alius illinc faces subderet, placido animo tulit, et hoc irritantibus respondit, non magis illi se succensere, quam si quis obligatis oculis in eum incurrisset. Ridicule autem addidit Socrates, quem ajunt colapho percussum nihil amplius dixisse, quam molestum esse, quod nescirent homines, quando cum galea prodire deberent;

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
