Latin
1.12.8 to 1.12.9
Andreas Schröder, Epistolarum 1.12.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Et Cato, cui cum caussam agenti in frontem mediam quantum poterat attrecta pingui saliva inspuisset Lentulus, ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem, et affirmabo inquit omnibus Lentule falli eos qui te negant os habere. Ego vero moneo vos, ut olim Philosophus, ne faciatis alijs, quia non omries Philippi, aut Pisistrati. Ramirus Hispanorum Rex mire probus fuit, ob eam rem cum irrisici Aulicis esset, et dicterijs itentidem peteretur, ad extremum exarsit, et undecim viros nobiles ad se vocatos in Osca urbe gladio percuti jussit, addito dicto: Nescit vulpecula cum quo ludat. Idem, vel simile quid, ne vobis eveniat, qui maledicitis cum male non possitis facere cavete, et salvete, etiam a SCHRODERN, cujus ultima verba, salutem popularibus meis laudatis illau datis, notis ignotis, imo nimis notis.