Latin
EPISTOLA XVI. Eidem.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.16.1
Unproofread scanNot analysed yet
NIhil in promptu, quod monere possum, nisi solitum, diligenter stude, compara tibi opes, quae pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur; ne dicas cum Craeso Non putaram, huc quemadmodum veni? Sed magis quod Stilpon; hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus, et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio nunquid perdidisset? Omnia inquit bona mea mecum sunt. Biantis etiam, patriam Prienen cum cepisset hostis, ceterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus a quodam, ut idem ipse faceret, ego vero inquit facio: nam omnia mea mecum porto. I nunc, et dicito Mens regnum bona possidet, Nil ullis opus est equis, Nil armis, et inertibus Telis.