# Epistolarum 1.20.3

Andreas Schröder, Epistolarum, EPISTOLA XX. Eidem. Non est vivere sed valere vita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.20.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andreas-schroder/epistolarum/1.20.3

Sed tu ne moriaris antequam vivas, festina te tradere Philosophiae, quae te faciet animo tranquillum, Caesare et omnibus Regibus ditiorem, secundum a Iove. Noli autem adstipulari illis, qui vix illa adspecta juri operam dant. Mopsi sunt, Mopsi manent, quandoque linguam venalem habent, nec emptorem inveniunt. Ridiculi qui bona possidere volunt, quomodo illis uti ignorare. In illorum etiam secta me olim fuisse non nego: humanum enim est errare, beluinum in errore perseverare: Posteaquam vero multa mihi evenerunt adversa, ut mortalibus solent, quaesivi consolationes, sed frustra. Ubi enim nullae entes, nullae qualitates. Ad fontes ergo me recepi, et jugi lectione brevi multa legi, plurimaque edidici, ut libris destitutus non egeam. Tibi etiam haec scribo, ne secundum vetus proverbium, accepto incommodo sapias stultorum instar. Quod ad Philosophiam attinet, mihi cum satisfecisti, ducam te ad juris prudentiam. Bone Deus quam parvo labore, exiguo sumptu! Primum enim mandabo tibi ut voluas, ac revoluas manu Hotemanni Iuris Civilis Partiones. Vach aureus liber, et dignus qui legatur ab omnibus Tyronibus, nisi ingratis, quos hic voco superbos. Adveniente tempore plura: nunc vale.

---

Andreas Schröder, Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schroeder_epistolae.xml.
