Latin
EPISTOLA XXI. Eidem.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.21
Unproofread scanNot analysed yet
MErcatores cito profecturi Francofurto, eoque me literas scribere necesse, quod tamen (apud te depono) non libenter Quandoquidem in molli consedimus herba, Et nunc omnis ager nunc omnis parturit arbos. An ergo intermittam? Non possum. brevis esse laborabo; teque, quoque ut pulcher intus efficiaris, et quaecumque extrinsecus habeas instrinsecis sint amica: divitem autem, beatum, solum sapientem existimes. Tota haec philosophia, Claudite jam rivos pueri, sat prata biberunt.